402.

1. Salve Regina, Mater misericordie:

Vita, dulcedo, et spes nostra, salve.

Ad te clamamus, exsules, filii Hevé.

Ad te suspiramus, gementes et flentes

 

2. In hac lacrimarum valle.

Eia ergo, Advocata nostra,

illos tuos misericordes oculos

ad nos converte.

Et Jesum, benedictum fructum ventris tui,

nobis post hoc exsilium ostende.

O, clemens, o, pia,o, dulcis Virgo Maria.